1 | lm|populea velatur fronde iuventus|lm Hebe Graece est Iuventas, filia Iunonis, uxor Herculis. nunc ergo aut propter hoc iuventus utitur populeis coronis, aut ad imitationem virtutis: populus enim Herculi consecrata est, ut 'populus Alcidae gratissima': aut 'populea', quia ludi funebres sunt et haec arbor ab Hercule ab inferis allata est, cum canem Cerberum extraheret: nam et ipsa arbor Acherusia vocatur. |