1 | lm|campus|lm saxi latitudo. |
2 | lm|apricis|lm sole gaudentibus. sane apricus et locus dicitur sole calens: quod est opaco et abdito contrarium: et apricos dicimus locis apricis gaudentes: Vergilius 'duceret apricis in collibus uva colorem', Persius 'nostra ut Floralia possint aprici meminisse senes'. 'apricum' autem quasi ἄνευ φρίκης, sine frigore: inde et Africa, quod est calidior. |
3 | lm|mergis|lm Aesacus Priami filius fuit. hic se praecipitavit de muro nec periit: et cum hoc saepius faceret, deorum miseratione in avem versus est, quae ad imitationem praecipitandi quasi idem facit saepe mergendo. |