monumenta.ch > Servius > 120
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 119 <<<     >>> Versus 121

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 120

1 lm|pubes inpellunt|lm figura est, ut 'pars in frusta secant'. et sciendum inter barbarismum et lexin, hoc est latinam et perfectam elocutionem, metaplasmum esse, qui in uno sermone fit ratione vitiosus. item inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem, figura est, quae fit contextu sermonum ratione vitiosa. ergo metaplasmus et figura media sunt et discernuntur peritia et inperitia. fiunt autem ad ornatum.
Servius HOME

bav1646.248 bnf7959.145 bnf7960.111 bnf7962.47 bnf10307.310 med221.206 ubk206.170 uldBPL52.11