monumenta.ch > Servius > 118
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 117 <<<     >>> Versus 119

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 118

1 lmngenti mole|lm motu, ut 'magna se mole moventem'.
2 lm|chimaeram|lm fabula ex qua hoc nomen translatum est talis est. Bellerofontes admissa per ignorantiam caede, profugit ad Proetum Argivorum regem. a quo cum esset susceptus hospitio a Stheneboea uxore eius adamatus et de stupro interpellatus est. qui cum frequentius hoc se indicaturum Proeto minaretur, praeoccupatus a Stheneboea ipse apud Proetum accusatus est, tamquam reginae castitatem adpetisset. quem cum Proetus ad Iobatem, Lyciae regem, socerum suum cum litteris signatis, quibus praecipiebat ut puniretur, misisset, Iobates Bellerofontem adversus †tympios sibi Solymos, gentem ferocissimam misit. quos cum ille superasset, revertens in insidias quas sibi Iobates struxerat incidit, quibus prostratis novissime missus adversus Chimaeram, triplex monstrum, siquidem prima pars eius leo erat, posterior draco, in medio caput caprae, quod ignes efflabat. hanc ille vectus Pegaso equo qui volabat, occidit. miratus hanc eius constantiam Iobates filiam suam ei cum parte regni in matrimonium dedit.
Servius HOME

bav1646.248 bnf7959.145 bnf7960.111 bnf7962.47 bnf10307.310 med221.206 ubk206.170 uldBPL52.11