1 | lm|mox italus|lm subaudis 'futurus': ipse enim familiam Memmiorum constituit. et bene laudat familias nobilium: nam a Sergesto Sergia familia fuit, a Cloantho Cluentia, a Gya Gegania, cuius non facit mentionem. nobiles autem familias a Troianis fuisse Iuvenalis ostendit, ut 'iubet a praecone vocari ipsos Troiugenas'. |
2 | lm|a quo nomine|lm scilicet Mnesthei. et Mnestheus sic est, ut Tydeus Tydei: nam diphthongos Graeca est. |
3 | lm|memmlm pro 'Memmiorum', genetivus singularis pro plurali: vel a quo nomine genus †italu Memmi: vel a quo nomine genus 'Memmi', ut sit 'Memmi' [genetivus singularis] nominativus pluralis. |