2 | lm|famulumne parentis|lm fuit enim haec maiorum consuetudo, sicut hodieque apud Indos est, ut quotiens reges moriebantur, cum his dilecti equi vel servi et una de uxoribus carior circa rogum occisi incenderentur, inter quas de hoc ipso erat magna contentio. possumus ergo 'famulum' servum sepultum cum Anchisa accipere. aut per apotheosin deum ostendit effectum: unde ei famulum dat, quasi ministrum; singula enim numina habent inferiores potestates quasi ministras, ut Venus Adonim, Diana Virbium. aut certe secundum Pythagoram dicit, qui primus deprehendit, de medulla hominis, quae est in spina, anguem creari: quod etiam Ovidius in quinto decimo metamorphoseon dicit loquente Pythagora. |