monumenta.ch > Servius > 85
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 84 <<<     >>> Versus 86

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 85

1 lm|septem ingens gyros|lm loci genium per magnitudinem vult probare; nullus enim locus sine genio, qui per anguem plerumque ostenditur: Persius 'pinge duos angues: pueri, sacer est locus'. sane hunc locum de Homero sumpsit, qui inducit Graecos apud Aulidem omen futuri decennalis belli ex serpente collegisse, qui etiam matrem consumpsit novem pullis comesis: ita ergo nunc etiam Aeneae omen sui erroris ostenditur septem gyris: nam septimus ei annus est finis erroris. et est optimum figmentum: annus enim secundum Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. alii hoc secundum Platonem dictum volunt, qui ait animos per septem circulos ad corpora penetrare.
2 lm|gyros|lm nomen legimus; verbum exinde non invenimus.
Servius HOME

bav1646.247 bnf7959.144 bnf7960.111 bnf7962.46 bnf10307.309 med221.205 ubk206.168