1 | lm|recepti nequiquam cineres|lm cineres pro ipso patre posuit, ac si diceret, salve pater de Troia liberate sine causa: propter quod sequitur 'non licuit fines Italos fataliaque arva'. alii ad historiam supra dictam referunt distinctione mutata, ut dicant: 'recepti iterum cineres' semel ex Troia, semel a Diomede, qui dicitur ossa eius eruta cum Palladio reddidisse Aeneae: 'nequiquam' autem secundum Epicureos, qui dicunt omnia perire cum corpore. |
2 | lm|animaeque umbraeque paternae|lm vocativus pluralis est: nam Plato et Aristoteles et omnes periti dicunt in homine quattuor esse animas: unam vitalem, ut in vermibus, qui tantum moventur: aliam sensualem, ut in mutis animalibus, in quibus est sensus et timoris et gaudii: tertiam intellectualem, ut in hominibus, qui et cogitare et recte iudicare possunt: esse etiam quartam infra omnes quae φυσική vocatur naturalis, ut est in herbis et arboribus, quae etiam motu carentes, vitam tamen habent; nam et nascuntur et crescunt et pereunt, unde est 'atque interfice messes'. his rebus colligitur, hominem harum omnium animarum esse participem: unde Sallustius ait 'alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est'. de umbris autem facilis est probatio: nam si quattuor sunt animae, sequitur ut tot sint umbrae; ut si quis inter duas stet lucernas, geminam umbram creat. hoc autem de animis etiam Lucretius adserit; sed non tantum veritati studet, quam sectae Epicureae. alii ista fugientes dicunt, 'animae' et 'umbrae' genetivum esse singularem, ut sit 'cineres umbrae et animae paternae': quod non valde probandum est: nec enim umbra aut anima cineres habent. |