1 | lm|salve|lm 'salve' et 'vale' secundum Varronem in logistoricis synonyma sunt: unde his et in salutatione utimur, et in exsecrationibus: ut 'valeant qui inter nos discidium volunt': unde etiam haec mortuis dicimus, non quo eis optemus salutem, in quibus nulla esse potest; sed ut significemus, nos sic digredi, ut ostendamus, eos numquam in nostram communionem esse venturos. et hoc verbum 'salve' apud auctores bonos ter enuntiatum invenitur 'salve, salvere, salvete'. |
2 | lmterum|lm pro secundo. hic distinguendum: nam quo tempore sepeliit eum, dixit sine dubio 'salve' et 'vale'. |