monumenta.ch > Servius > 540 > 78
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 77 <<<     >>> Versus 79

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 78

1 lm|humlm terrae.
2 lm|lacte novo|lm aut statim mulcto, aut post fetum, quod colostrum dicitur neutro genere. umbrae autem sanguine et lacte satiantur: unde feminae, quae mortuos prosequuntur, ubera tundunt, ut lac exprimant, cuncti autem se lacerant, ut sanguinem effundant.
3 lm|sanguine sacro|lm victimarum, ut diximus supra. et notandum, quia partim quasi mortuo pari numero sacrificat, partim inpari, quasi deo, ut 'caedit quinas de more bidentes': nam legimus 'numero deus inpare gaudet'.
Servius HOME

bav1646.247 bnf7959.144 bnf7960.110 bnf7962.46 bnf10307.309 med221.204 ubk206.167

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik