monumenta.ch > Servius > 72
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 71 <<<     >>> Versus 73

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 72

1 lm|materna myrto|lm vel quasi filius, vel quasi Veneris sacrificaturus marito. et quia dixerat 'ramis' superius, ipse reddidit cum dicit 'myrto'. unde autem myrtus Veneri dicata est? fabula autem talis est: Myrrha, Cinyrae filia, cum adamasset patrem et eius se stupro nocturnis horis captata ebrietate paterna subiecisset gravidaque de eo esset facta, prodito incesto cum patrem insequentem se stricto gladio fugeret, in arborem versa est: quae cum infantem, quem intra uterum habuerat, etiam in cortice retineret, percussa, ut quidam volunt, a patris gladio, ut quidam, ab apro, parvulum edidit, quem educatum nymphae Adonem appellaverunt. hunc Venus vehementissime dilexit, et cum ira Martis ab apro esset occisus, sanguinem eius vertit in florem, qui numquam vento decuti dicitur. arborem quoque myrtum, ex qua puer natus fuerat, tutelae suae adscripsit: quamvis alii dicant, ideo myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspiceretur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor inconstans, vel quia iucundi odoris, ut 'sic positae quoniam suavis miscetis odores'.
Servius HOME

bav1646.246 bnf7959.144 bnf7960.110 bnf7962.46 bnf10307.309 med221.204 ubk206.167