monumenta.ch > Servius > 71
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 70 <<<     >>> Versus 72

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 71

1 lm|ore favete|lm apto sermone usus est et sacrificio et ludis: nam in sacris taciturnitas necessaria est, quod etiam praeco magistratu sacrificante dicebat 'favete linguis, favete vocibus', hoc est bona omina habete, aut tacete: in ludis quoque necessarius favor est, quem propter plausum futuris spectatoribus dicit. 'favet' autem ore quis etiam per taciturnitatem: Horatius posuit 'favete linguis, carmina non prius audita Musarum sacerdos'.
2 lm|cingite tempora ramis|lm ex Romano more. nam festis ludis omnis aetas coronata spectabat, quod ostendit per Aeneam, Acesten, Ascanium, per quos omnem demonstrat aetatem.
Servius HOME

bav1646.246 bnf7959.144 bnf7960.110 bnf7962.46 bnf10307.309 med221.204 ubk206.167