monumenta.ch > Servius > 64
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 63 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 64

1 lm|si nona diem mortalibus almum|lm in hoc loco aut pro confirmativa posita est, ut 'vestro si munere tellus', ut sit 'si' pro 'cum', id est cum venerit: aut 'si' pro dubitativa est, ut accipiamus 'almum' serenum, id est si dederit diem serenum et talem qualis ludis aptus est. ergo non de die, qui certus est, dubitat, sed de serenitate: unde paulo post 'serena iam luce'. et sciendum quia apud maiores ubiubi quis fuisset extinctus, ad domum suam referebatur: unde est 'sedibus hunc refer ante suis': et illic septem erat diebus, octavo incendebatur, nono sepeliebatur: unde Horatius 'novendiales dissipare pulveres'. inde etiam ludi qui in honorem mortuorum celebrabantur novendiales dicuntur. sciendum quia etiam domi suae sepeliebantur: unde orta est consuetudo, ut dii penates colantur in domibus. non nulli tamen 'si' pro 'quando' accipiunt.
Servius HOME

bav1646.246 bnf7959.143 bnf7960.110 bnf7962.46 bnf10307.308 med221.204 ubk206.166

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik