1 | lm|argolicove marlm Ionico et Adriatico. |
2 | lm|deprensus|lm occupatus. et proprie navigantum est, ut 'deprensis olim statio tutissima nautis'. |
3 | lm|urbe mycene|lm Graece dixit: unde singularem numerum posuit. 'Mycene' autem sicut 'Thebe': Iuvenalis 'atque vetus Thebe centum iacet obruta portis', ut sit 'Mycene Mycenes', ut 'Agave Agaves'. potest et exinde Latinam fecisse declinationem, ut sit 'haec Mycena huius Mycenae', ut 'Fidena'. et est periphrasis 'urbe Mycenae', id est Mycenis, ut 'urbem Patavi'. |