1 | lm|divinlm aut laus est, ut 'divini opus Alcimedontis': aut re vera 'divini'; nam ait genitor mihi talia namque, nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit. multa enim antiqua lectio Anchisen futurorum scientem concelebrat. aut 'divini' id est dei, quia apud Romanos defunctorum parentes dei a filiis vocabantur. |