1 | lm|dardanidae magnlm frequenter, ut diximus, ad opus suum Vergilius aliqua ex historia derivat: nam sic omnia inducit, quasi divini honores solvantur Anchisae, quos constat Iulio Caesari tribuisse Augustum. et bene dicit 'genus alto a sanguine divum': nam per tacitam oeconomiam ostendit, debere Anchisen generis sui honorem mereri: unde est 'dis genite et geniture deos'. |
2 | lm|a sanguine divum|lm 'divum' et 'deorum' indifferenter plerumque ponit poeta, quamquam sit discretio, ut deos perpetuos dicamus, divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint: unde divos etiam imperatores vocamus. sed Varro et Ateius contra sentiunt, dicentes divos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii manes: quod tangit in duodecimo dicens 'diva deam stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet'. |