monumenta.ch > Servius > 258 > 30
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 29 <<<     >>> Versus 31

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 30

1 lm|dardanium acesten|lm ut et supra diximus, Hippotes filiam suam Egestam ne ad cetos religaretur, superposuit naviculae et misit quo fors tulisset. qua delata ad Siciliam, Crinisus fluvius concubuit cum ea conversus in canem, unde Acestes est natus: vel, ut quibusdam videtur, Agestes. huius rei ut esset indicium aes cum effigie canis percussum Siculi habuerunt. alii dicunt Laomedontem regem Troianorum, cum graviter cives sui ab ceto, id est belua marina, infestarentur propterea quod mercedem Neptuno ob fabricatos muros negasset, ad templum Iovis Ammonis scitatum misisse de mali remedio vel fine. cui cum esset responsum, ut filiam suam Hesionam beluae offerret, et hoc a civibus facere cogeretur, fore respondit si ante eorum filias beluae obiecisset: quo facto cum plures puellae a ceto absumptae essent, plerique parentes filias in longinqua miserunt, ex quibus una †troia nomine silvae aegesta delata in Siciliam est, et a Criniso, sicut dictum est, conpressa edidit Acestem. alii dicunt Laomedontem, cum, sicut narratum est, propter filiam suam seditionem a civibus pertulisset, unum de Troianis, auctorem seditionis, occidisse filiasque eius mercatoribus exponendas dedisse, a quibus illae in Sicilia prope Crinisum amnem relictae sunt, quarum ille unam in canem conversus compressit. quidam dicunt Egestam reversam in matrimonium a Capye ductam, ex quibus Anchisen natum.
2 lm|servat|lm hic tenet, ut 'et tantas servabat filia sedes': vel certe 'servat' habet.
Servius HOME

bav1646.245 bnf7959.143 bnf7960.110 bnf7962.45 bnf10307.307 med221.203 ubk206.165