1 | lm|flecte viam velis|lm ex re maritima nata declamatio. in terra enim a via deflectimus nos, in mari ipsam flectimus viam. non ergo velorum viam, sed per vela ipsius cursus viam dixit. 'flecte' autem significat muta: Pacuvius 'quae meum venenis flexit socium pectora'. et hic ad illud respondit 'quoque vocat vertamus iter'. |