monumenta.ch > Servius > 19
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 18 <<<     >>> Versus 20

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 19

1 lm|mutati transversa fremunt|lm id est hinc atque hinc, quod est ex transverso: Varro de ora maritima 'nihil enim venti, ut docti dixerunt, nisi aer multus fluens transversus'. est autem adverbium factum de nomine, ut cunctatur et amnis rauca sonans, item 'et pede terram crebra ferit'. nomen et adverbium plerumque in se transeunt: nomen in adverbium, 'torvumque repente clamat', id est torve: item adverbium in nomen, ut 'dum mane novum' accepta declinatione factum est nomen. sic Persius 'iam cras hesternum consumpsimus, ecce aliud cras'. sed nomen cum adverbium esse coeperit, fit indeclinabile; adverbium cum nomen esse coeperit, declinatur: unde ait Plautus 'a mani ad vesperum' (Plaut. Am. 1, 1, 101), ((Plaut. Mil. 2, 6, 23), (Plaut. Mos. 3, 2, 79)). 'a mane' autem propter triptoton non dixit: cum enim in alienum ius transeunt hae partes, non suis, sed earum ad quas transierint, utuntur potestatibus, dumtaxat in declinatione. nam temporum rationem suam reservant: ut hoc loco 'transversa', cum adverbium sit, 'a' tamen brevis est, quia venit ex nomine, licet duae consonantes sequantur: cum sciamus 'a' terminata adverbia longa esse, ut paulo post 'et frustra cerno te tendere contra'.
2 lm|vespere ab atro|lm id est ab occidente nubibus confuso, hoc est quo tendimus: nec enim sine ratione post generalitatem addidit speciem. quidam autem ideo 'atro' dicunt, quia ubi dies est occidens, atra omnia facit, id est noctem.
Servius HOME

bav1646.244 bnf7959.143 bnf7960.109 bnf7962.45 bnf10307.307 med221.203 ubk206.164

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik