monumenta.ch > Servius > 7
    >>> Versus 8

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 7

1 lm|triste per augurium|lm quidam 'augurium' pro coniectura accipiunt. sed in quarto libro relatum est, duplici modo diras fieri: aut in signis, aut quocumque modo, aut quacumque parte. sed de signis diram fieri in tertio de harpyiis et in quarto de Didone significatum est: nunc quocumque modo diram fieri sic ostenditur, cum facit Aeneam ex Africa navigantem flammam e rogo Didonis adtendere, dixit enim 'quae tantum accenderit ignem causa latet' usque 'pectora ducunt'. cum enim dat ubique Aeneae auguriorum peritiam, ostendit scisse eum etiam haec signa inter diras referri: quod verum fuisse declarat secuta tempestas.
2 lm|teucrorum pectora ducunt|lm sicut dictum est, propter visas flammas rogales, quae malum navigantibus omen efficiunt: et Troiani auguriorum periti sunt, nam neque ad Italiam veniunt, et mox naves incendio amittunt.
Servius HOME

bav1646.244 bnf7959.142 bnf7960.109 bnf7962.45 bnf10307.307 med221.202 ubk206.164