monumenta.ch > Servius > 5
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 4 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 5

1 lm|causa latet duri magno sed amore dolores polluto|lm 'duri dolores' ὑπέρθεσις est: sed expositio talis est: ignorabant quidem causam Troiani, coniecturis tamen propius accedebant: nam 'duri dolores magno amore polluto', id est laeso, et notus feminarum furor ducebat Troianos per triste augurium, scilicet ut crederent se interemisse Didonem. multi dicunt 'ducunt' dilacerant, ut ad supra dictas duas causas tertia accedat: percellebant, inquit, animos Troianorum, quod nascebantur duri dolores amore polluto, quod notus erat feminae furor, quod ignem rogi videbant, id est omen navigantibus triste: ut 'pertriste' valde triste sit. sed si sic intellexerimus, tertio dicto congruit tantum, non etiam superioribus: nec enim Troiani navigantes iam poterant aut de amore aut de furore Didonis esse solliciti.
Servius HOME

bav1646.244 bnf7959.142 bnf7960.109 bnf7962.45 bnf10307.307 med221.202 ubk206.163

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik