1 | lm|conlucent flammis|lm lucent undique: in honorem enim regum cum facibus procedebatur a populo: unde ait de Pallante 'lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros'. postea etiam funebres lectulos proferre coeperunt: unde est etiam in sexto 'vel quae Tiberine videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem', cum de Marcello aedili diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est. |
2 | lm|quae tantum|lm in quantitate est admiratio. sane sciendum Varronem dicere, Aeneam ab Anna amatum: et licet, ut supra diximus, plurimum tempus intersit, lectum tamen est. |