2 | lm|atros aquilone|lm quos nuper flans aquilo atros effecerat, ut 'et mediis properas aquilonibus ire per altum'. nam ex Africa venientibus auster secundus est, aquilo adversus: ergo hoc dicit quod fluctus, qui atri esse consuerunt aquilonis flatu, qui ante flaverat secundo flatu, secarit Aeneas surgente zephyro, ut Mercurius 'nec zephyros audis spirare secundos'. sed novimus, tempestatis hanc esse naturam, ut reliquias venti teneat etiam in alterius flatu, sicut Lucanus 'ut quotiens aestus zephyris eurisque repugnat, huc abeunt fluctus, illuc mare' (Lucan. 3,549). 'atros' autem secundum Plinium dicit, qui ait in naturali historia, non esse maris certum colorem, sed pro qualitate ventorum mutari, et aut flavum esse, aut luculentum, aut atrum. |