1 | lmnterea|lm dum fletur aut sepelitur Dido: et hoc sermone librum, ut solet, superioribus iunxit. cuius pars maior ex Homero sumpta est: nam omnia quae hic commemorat, exhibentur circa tumulum Patrocli, nisi quod illic curule exercetur, hic navale certamen. sane intellegendum non potuisse fieri, ut una, nec plena die Aeneas ad Siciliam perveniret: unde accipiendum est, sicut supra legimus, quod circa primum ortum lucis navigavit, ut 'regina e speculis ut primum albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis'. ergo tota die dum se Dido interimit, dum fletur, paululum provectus est, leniter spirantibus ventis, et flammas rogi circa vesperam vidit, quo tempore et per naturam ignem videre potuit, et per pristinum morem, quo per diem cadavera non incendebantur. deinde tota navigans nocte et alterius diei parte ad Siciliam venit. |