1 | lmris roscida|lm quia cum nubibus est, quae rore non carent. |
2 | lm|adverso sole|lm bene naturalem rem expressit. Iris enim nisi e regione solis non fit, cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus et nubes caligantes inradiata varios creant colores. |