monumenta.ch > Servius > 699
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 698 <<<     >>> Versus 700

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 699

1 lm|caput damnaverat|lm necdum eam morti destinaverat. potest accipi 'Stygioque caput damnaverat Orco', ut Didonem voto liberaret, quod semper omnes optant, ut sine cruciatu moriantur: nam subiunxit 'hunc ego Diti sacrum' et reliqua, id est libero. vel illud ab Orco nondum liberaverat, cum illa devotum crinem adhuc retinens inter reos esset. ergo cuiuscumque debiti, id est reatus damnatio finem facit. 'damnare' autem est damno adficere, id est debito liberare. ideo et cum vota suscipimus, rei voti dicimur, donec consequamur beneficium et donec condemnemur, id est promissa solvamus, ut 'damnabis tu quoque votis'. et bene poeta non ait 'illam damnaverat', sed 'caput' ipsum, unde crinis fuerat auferendus.
Servius HOME

bav1646.243 bnf7959.142 bnf7960.109 bnf7962.45 bnf10307.306 med221.202 ubk206.162