monumenta.ch > Servius > 696
    >>> Versus 697

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 696

1 lm|nam quia nec fato|lm cum dicat Vergilius 'stat sua cuique dies', quomodo hic dicit 'nam quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem'? nam si fato vivimus, quid agunt merita? si pensamur meritis, quae vis fati? quomodo hic et fatum admittit et meritum? deinde cum dixerit 'stat sua cuique dies', quomodo hic dicit 'ante diem'? harum rerum ratio sic redditur: sunt [et] fata quae dicuntur denuntiativa, sunt alia fata quae condicionalia vocantur. denuntiativa sunt quae omni modo eventura decernunt, ut verbi gratia 'Pompeius ter triumphaturus est': hoc illi fata decernunt, ut ubicumque terrarum fuerit, ter triumphet, nec potest aliter evenire: et ideo fatum quod hoc denuntiat denuntiativum vocatur. condicionale vero huius modi est 'Pompeius si post Pharsalicum bellum Aegypti litus attigerit, ferro peribit': hic non omni modo necesse erat ut videret Aegyptum, sed si casus illum ad aliam regionem forte duxisset, evaserat. sic et apud Homerum Achilles refert, matrem deam sibi dixisse, ut si bello Troiano se subtraheret et reducem patriae daret, alta senecta viveret, sed inglorius; si vero apud Troiam pugnando perseveraret, adeptus magnam gloriam primaevus obcumberet. vides igitur condicionem fati sub duplici eventus expectatione pendere: Achilli enim dies statuta erat, qua domum repetens senex periret, sed quia bellum non reliquit, obiit quidem ante diem fato statutum, sed nec tum sine fato, quia de gemina fati auctoritate veniebat utraque condicio. sic et Didoni decretum fuerat ut urbem praeclaram statueret, ulcisceretur virum, poenas de parricidio fratris exigeret, perveniret autem ad seram mortem sine ulla felicitatis offensa, si Troiana classis ad litus Africae non veniret, qua portum Carthaginis ingressa nec continuaretur ulterius reginae nota felicitas, nec expectaretur ad mortem dies illa sera quae fuerat constituta. haec sciens Maro inducit ipsam Didonem in extremis suis ista dicentem 'urbem praeclaram statui, mea moenia vidi ulta virum, poenas inimico a fratre recepi, felix heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae'. sic et Vulcanus respondens Veneri armari filium postulanti condicionale fatum adserit fuisse Troianis, ut si Aeneas caelestibus armis fuisset armatus, annos decem ultra quam stetit Troia duraret, nec Priamus ante idem tempus periret: quo praesidio praetermisso propagandae Troianae incolomitatis extincta condicio est: et hoc est quod ait 'similis si cura fuisset'; et quod dicit 'fas nobis' et reliqua, hoc est per fata licuisset, si enim nefas est obviare fatis, fas est omne quod permittente fatorum lege praestatur. ergo sensus hic est: cura, quae tibi nunc est, si stante Troia fuisset, armari filium tuum mihi per fata licuisset, propter rationem scilicet condicionalis fati, et vitam Priami et regna Troiae tam Iuppiter quam fata servassent, cum hoc decreti condicio contineret. ergo 'stat sua cuique dies' aut denuntiativo fato et mutationem omnino non recipit, aut condicionali et, si eventum alterum casus adtulerit, non expectata die adceleratur interitus: quod ergo dixit 'nam quia nec fato merita nec morte peribat', nolo illum putes universa confundere: illi enim dicuntur non fato perire sed merito, qui maxima in deos et non ignoscenda committunt, ut Salmoneus, ut contemptor divum Mezentius, ut Tityus, ut Ixion: quos si fato dixeris oppetisse, purgaveris; nam qui excedunt delinquendi modum ipsi sibi poenam sanciunt, quam si fatis inputandam putaveris, excusas peremptorum reatum. hoc est ergo quod dicit 'nam quia nec fato', id est denuntiativo, 'merita nec morte', id est nullo inmani crimine commisso, sed 'misera ante diem', hoc est uno de condicionalibus fatis statuto: si Troianae classis non contigisset adventus.
Servius HOME

bav1646.243 bnf7959.142 bnf7960.109 bnf7962.45 bnf10307.306 med221.202 ubk206.162