monumenta.ch > Servius > 683
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 682 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 683

1 lm|date lymphis|lm date lymphas ut vulnera abluam.
2 lm|date|lm aut aquam: aut 'date', id est permittite. lavare autem cadavera satis proximis concedebatur: unde queritur mater Euryali 'nec vulnera lavi veste tegens'. sane in sacris pura vestis appellatur quae neque funesta sit, neque maculam habeat ex homine mortuo. id hoc loco conprehensum accipi potest, cum Dido inducitur habuisse crinem sacratum, quo videlicet absciso posset sine cruciatu mori: prius tamen voluit ablui cruorem cum ait 'date vulnera lymphis abluam'. plenius tamen infra ait 'semianimemque sinu germanam' usque 'veste cruorem', ut tamquam in veste pura legitimo ritu morti data haberetur, quae quod sacratum crinem habuerit, vitae fuerit inmorata: nam subiecit apte ex persona Iridis 'hunc ego Diti sacrum iussa fero teque isto corpore solvo'.
Servius HOME

bav1646.243 bnf7959.142 bnf7960.109 bnf7962.44 bnf10307.305 med221.201 ubk206.161