1 | lm|nomine clamat|lm aut Didonem vocat, ut supra diximus, Poenorum lingua viraginem: nam Elissa dicta est; sed virago est vocata, cum se in ignem praecipitavit. aut 'nomine clamat' nominat: sicut et Homerus dicit ἔκ τ' ὀνόμαζεν. [sexies nominabat] aut certe vero nomine, ut solent dolentes: ut 'hunc ego te Euryale aspicio', item 'mater, Cyrene mater': hinc et ibi ait 'et te crudelem nomine dicit'. et multi quaerunt, quomodo procedat hoc, cum eius nomen nusquam sequatur. sed tractum est a iure, ubi dicitur nihil interesse, utrum quis unum filium habens dicat 'fili, heres esto', an 'Titi, heres esto'. ergo dicendo 'hoc illud germana fuit' quasi nomen dixit. sane sciendum, bene eum perturbatae integrum non dedisse sermonem. |