monumenta.ch > Servius > 656
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 655 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 656

1 lm|ulta virum|lm puniendo eius interfectorem: nam ideo addidit 'poenas inimico a fratre recepi'. et re vera nulla avari maior est poena, quam amittere pecuniam propter quam commiserat scelus. bene autem 'recepi', quasi debitas, vel quod partem maximam civium sollicitavi. ergo hoc dicit: feci illud et illud: felix nimirum fuissem, si tantum Aeneas Carthaginem non veniret. alii haec quasi per interrogationem volunt accipi, ut nihil dicat esse perfectum: 'numquid urbem statui? numquid ulta sum virum? numquid a fratre poenas recepi? felix tamen fuissem, si vel hoc tantum contingeret ut Carthaginem non veniret Aeneas'. et hanc varietatem gignit hic sermo 'tantum': nam ad utrumque admittitur: tamen melior est sensus superior, quem non nulli sic exponunt propter 'pendent opera interrupta', ut ordo sit 'urbem praeclaram et mea moenia statui vidi, hoc est vidi dum statuerentur'.
Servius HOME

bav1646.242 bnf7959.141 bnf7960.108 bnf7962.44 bnf10307.305 med221.201 ubk206.160