monumenta.ch > Servius > 654
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 653 <<<     >>> Versus 655

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 654

1 lm|magna|lm cogitatione eorum qui me non viderunt, sed factis cognoverunt.
2 lm|sub terras ibit imago|lm bene imaginem dixit: valde enim quaeritur apud philosophos, quid illud sit quod inferos petat. nam tribus constamus: anima, quae superna est et originem suam petit: corpore, quod in terra deficit: umbra, quam Lucretius sic definit, †'supra spoliatus lumine aer'. ergo umbra si ex corpore creatur, sine dubio perit cum eo, nec est quicquam reliquum de homine quod inferos petat. sed deprehenderunt esse quoddam simulacrum, quod ad nostri corporis effigiem fictum inferos petit: et est species corporea, quae non potest tangi, sicut ventus: hinc in sexto 'corpora viva nefas Stygia vectare carina'. hanc autem rem etiam Homerus requirit simulacro Herculis apud inferos viso. et sciendum simulacra haec esse etiam eorum qui per apotheosin dii facti sunt: unde aut visi esse apud inferos aut illuc descendisse dicuntur. Horatius de Libero 'te vidit insons Cerberus aureo cornu decorum'. sciendum tamen, abuti poetas et confuse vel simulacrum vel umbras dicere.
Servius HOME

bav1646.242 bnf7959.141 bnf7960.108 bnf7962.44 bnf10307.304 med221.200 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik