2 | lm|et quem dederat cursum fortuna pereglm non natura, nec fatum. tribus enim humana vita continetur: natura, cui ultra centum et viginti solstitiales annos concessum non est; fato, cui nonaginta anni, hoc est tres Saturni cursus, exitium creant, nisi forte aliarum stellarum benignitas etiam tertium eius superet cursum: fortuna, id est casu, qui ad omnia pertinet quae extrinsecus sunt, ut ad ruinam, incendia, naufragia. bene ergo dixit 'Fortuna': sic Cicero in Philippicis 'multa mihi inminere videbantur praeter naturam praeterque fatum', id est gladii Antonii ex casu. |