monumenta.ch > Servius > 646
    >>> Versus 647

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 646

1 lm|furibunda|lm furenti similis. sane quidam volunt, Vergilium ubique Didonis tamquam flaminicae facere mentionem: apud veteres autem flaminicam scalas plus tribus gradibus nisi Graecas scandere non licebat, ne ulla pars pedum eius crurumve subter conspiceretur, eoque nec pluribus gradibus sed tribus, ut in ascensu duplices nisus non paterentur extolli vestem aut nudari crura. nam ideo et Graecae scalae eliguntur, quia ita fabricantur, ut omni ex parte compagine tabularum clausae sint, ne aspectum ad corporis aliquam partem admittant. et sciendum siquid caeremoniis non fuerit observatum, piaculum admitti. hic autem piaculum admittitur, quod ipsa Dido ait 'sacra Iovi Stygio' et reliqua: nam et supra ait 'magicas invitam' et reliqua. hoc vero loco plenius eam flaminicae ritum excessisse declarat, ubi de gradibus loquitur dicens 'interiora domus' et reliqua: neque enim potest esse altum quod tribus tantum gradibus conscenditur: unde apparet plures gradus a tribus fuisse, quod plenius de Anna subiunxit 'sic effata gradus evaserat altos'.
Servius HOME

bav1646.241 bnf7959.141 bnf7960.108 bnf7962.44 bnf10307.304 med221.200 ubk206.160