2 | lmovi stygio|lm hoc est Plutoni. et sciendum Stoicos dicere unum esse deum, cui nomina variantur pro actibus et officiis. unde etiam duplicis sexus numina esse dicuntur, ut cum in actu sunt, mares sint; feminae, cum patiendi habent naturam: unde est 'coniugis in gremium laetae descendit'. ab actibus autem vocantur, ut 'Iuppiter' iuvans pater; 'Mercurius' quod mercibus praeest; 'Liber' a libertate. sic ergo et modo Iovem Stygium dicit inferis sacrificatura, ut alibi 'Iunoni infernae dictus sacer'. hinc et Iovis oratio 'caelicolae mea membra dei quos nostra potestas officiis divisa facit'. |