1 | lm|patria antiqua|lm hoc est Tyros, quae ante eius patria fuit. |
2 | lm|huc siste|lm huc adduc, ut 'et cum grege sistit ad aram'. hinc et 'sistatur' dicimus, id est adducatur: nam 'stare' aliud est. nec aliter possumus dicere, quam 'sta hic', 'siste huc'. fallit autem plerumque verbi similitudo, quia dicimus 'sto' et 'sisto', cum diversa significent. |