1 | lm|exoriare|lm exoriatur: et ostendit Hannibalem. |
2 | lm|ex ossibus|lm secundum Anaxagoran, qui homoeomerian dicit, id est omnium membrorum similitudinem, esse in rebus creandis [id est] ex ossibus, ex sanguine, ex medullis: nam omnia pro parte sui transeunt in procreationem. Lucretius 'nunc ad Anaxagorae veniamus homoeomerian'. sane Punici ex ossibus dicunt oriri posteros, quos nos ex sanguine. an quia post longum tempus nascetur Hannibal, ideo 'ex ossibus' posuit? |