monumenta.ch > Servius > 620
    >>> Versus 621

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 620

1 lm|sed cadat ante diem|lm Cato dicit iuxta Laurolavinium cum Aeneae socii praedas agerent, proelium commissum, in quo Latinus occisus est, fugit Turnus: et Mezentii auxilio conparato renovavit proelium, quo victus quidem est ab Aenea; qui tamen [Aeneas] in ipso proelio non conparuit. Ascanius vero postea Mezentium interemit. alii dicunt quod victor Aeneas cum sacrificaret super Numicum fluvium lapsus est, et eius nec cadaver inventum est: unde dicit 'mediaque inhumatus harena'. postea dictus est inter deos receptus. quidam eum cum adversum Aborigines pugnaret, †extanginem dicunt repertum. 'ante diem' autem, ante fati necessitatem: et bene quod passura est optat Aeneae, ut ipse 'sed misera ante diem'.
2 lm|media|lm ignota.
Servius HOME

bav1646.240 bnf7959.140 bnf7960.108 bnf7962.43 bnf10307.304 med221.199 ubk206.160