1 | lmnterpres curarum|lm aut quas patior, id est mearum curarum: aut generaliter curarum coniugalium interpres, hoc est media et conciliatrix: Cicero 'quique interpretes corrumpendi iudicii solent esse', id est medii. alii 'interpres' testis, iudex, arbitra accipiunt. sane 'interpres' quid sit secundum veteres ipse exposuit dicendo 'conscia': veteres enim interpretem conscium et auctorem dicebant: Plautus in Milite 'quae mihi condicio nova et luculenta offertur per te interpretem' (Plaut. Mil. 4, 1, 6). idem in Curculione 'quod te praesente hic egit teque interprete' (Plaut. Cur. 3, 1, 64). |