monumenta.ch > Servius > 606
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 605 <<<     >>> Versus 607

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 606

1 lm|cum genere extinxem|lm utrum omne genus, an morte Aeneae et Ascanii, quoniam illis extinctis interitura gens omnis esset. et est syncope 'extinxem' pro 'extinxissem'.
2 lm|memet|lm
3 lm|super ipsa dedissem|lm satis amatorie. sane 'sese' cum dicimus ultima syllaba producitur, ut Vergilius 'seseque in bella remittant'; at vero cum proferimus 'memet' et 'tute', ultimae breves sunt: Lucretius utrumque simul 'tutemet a nobis iam quovis tempore vatum'. quas particulas volunt non nulli significare quiddam, ut sit 'memet' me ipsum, 'tute' tu ipse. alii autem, quod magis sequendum est, excrementa comici leporis existimant: nam Terentius dicit 'tutemet mirabere', id est tu.
Servius HOME

bav1646.240 bnf7959.140 bnf7960.107 bnf7962.43 bnf10307.303 med221.199 ubk206.160