1 | lm|et sidera caelo dextra feras|lm 'dextra' prospera. et 'sidera' hoc est ventos, qui ex ortu siderum aut mites et prosperi, aut turbulenti et adversi sunt. sic in georgicis 'praeterea tam sunt arcturi sidera nobis': nec enim 'sidera' dicit re vera, cum arcturus una sit stella: ergo 'dextra sidera' ventos vel tempora. |