monumenta.ch > Servius > 577
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 576 <<<     >>> Versus 578

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 577

1 lm|quisquis es|lm atqui supra dixit 'omnia Mercurio similis'. sed sciendum est secundum Tullium in libris de deorum natura tres esse Mercurios: superum, terrenum, inferum. ergo 'quisquis es' aut quicumque de tribus: quamvis alii nec unius potestatis, nec unius nominis, nec unius vultus volunt esse Mercurium: an quia deorum vera nomina nemo novit: aut certe ad Iovem spectat, id est 'quisquis es' qui praecipis: ut in nono 'quisquis in arma vocas', cum Irin vidisset, id est quicumque Irin misisti. plane illud occurrit, quod ait 'deus aethere missus ab alto', ubi et Iovem conplectitur et supernum Mercurium. sed potest et hoc loco ut diximus quasi phantasiam facere propter socios, et 'quisquis es' ideo dicere, quia, licet viderit, non tamen re vera novit esse Mercurium: unde ait supra et 'formam' et 'vultum' et 'visa monere est'. vel 'quisquis es' secundum pontificum morem qui sic precantur 'Iuppiter omnipotens, vel quo alio te nomine appellari volueris'. non nulli tamen quattuor Mercurios tradunt, unum Caeli et Diei filium, amatorem Proserpinae, alterum Liberi patris et Proserpinae filium, tertium Iovis et Maiae, quartum Cyllenii filium, cuius mater non proditur, a quo Argus clam occisus est, qui hoc metu in Aegyptum profugit et ibi invenisse primum disciplinam litterarum et numerorum dicitur: qui lingua Aegyptiorum ΘΕΥΘ appellatur, de cuius nomine etiam mensis dictus est.
2 lmterum paremus|lm quia iam semel paruerat praeparatione navigiorum.
Servius HOME

bav1646.239 bnf7959.139 bnf7960.107 bnf7962.43 bnf10307.302 med221.198 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik