monumenta.ch > Servius > 563
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 562 <<<     >>> Versus 564

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 563

1 lm|nefas in pectore versat|lm ne non timeret amatricem, bene addidit 'certa mori'. item 'varium et mutabile semper femina'. et est dubitatio quos dolos vel quod nefas: an sibi nefas, quia sua manu peritura erat, an sorori dolos, quibus eam fallebat: utrumque in Aeneam, ut postea ait 'non potui abreptum divellere corpus' et cetera: nam omnia, sicut dictum est, sequens versus confirmat 'certa mori', ut sibi mortem excogitet, in Aeneam iras moliatur. et 'certa mori' figurate, certo ut moriatur.
Servius HOME

bav1646.239 bnf7959.139 bnf7960.107 bnf7962.43 bnf10307.302 med221.198 ubk206.160