1 | lm|forma delm bene non 'deus', sed 'forma': raro enim numina sicut sunt possunt videri, unde et sequitur 'vultu redeuntis eodem': nam licet 'redeuntis' dicat, id est eius qui possit agnosci, tamen non 'faciem' dicit, sed 'vultum', qui potest saepe mutari. |
2 | lm|eodem|lm 'o' semper longum est, quia 'eodem' ablativus est semper; 'eadem' autem et producit et corripit: nam et nominativus est, ut 'eadem mulier fecit', et ablativus, ut 'eadem faciente muliere'. |