1 | lm|quin morere|lm 'quin' immo. et bene omnis eius intentio tendit ad mortem: nam si procos rogare turpe est, solam sequi inpossibile et inhonestum, Tyrios trahere difficile, sola mors superest. |
2 | lm|ferroque averte dolorem|lm hoc secundum eos dixit, qui cum aliquid inpulsu animi constituerint, voluntatis suae rationem adhibere conantur. ergo et haec quasi rationem adprobat quod furore paulo ante decreverat. |