1 | lmliacas igitur classes|lm sic intulit, quasi si illud non fecerit, hoc necessario consequatur. |
2 | lm|ultima iussa|lm 'ultima' deterrima, an superba. et aut intellegimus Aeneam ei obtulisse navigandi facultatem: aut 'Teucrum iussa' non quae ipsi iusserant, sed quae eis a Iove iussa sunt, ut 'naviget, haec summa est'. alii κέλευμα: unde iubere κελεύειν dicitur Graece. |