monumenta.ch > Servius > 534
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 533 <<<     >>> Versus 535

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 534

1 lm|en quid ago??|lm 'en' ecce: et quasi demonstrantis particula est, per quam intellegimus eam multa cogitasse et sic prorupisse 'ecce, quid actura sum'? est autem comicum principium, nec incongrue amatrici datum. sic Terentius 'quid igitur faciam?' nam haec coniunctio multa eum cogitasse significat.
2 lm|rursus|lm duo significat: frequenter 'iterum', raro 'vicissim', id est mutuo, ut hoc loco. alii hoc loco 'rursus' pro 'similiter' accipiunt, ut sit: ergo ego similiter rogabo eos, sicut me illi antea rogaverunt.
Servius HOME

bav1646.238 bnf7959.139 bnf7960.107 bnf7962.42 bnf10307.301 med221.197 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik