1 | lm|testatur moritura deos|lm quidam hic 'testatur' pro 'obtestatur' accipiunt. |
2 | lm|conscia fati sidera|lm id est planetas, in quibus fatorum ratio continetur. an 'conscia fati sui testatur sidera', ut constantia eius appareat mori volentis: ergo 'fati sui', id est mortis. |