monumenta.ch > Servius > 409 > 518
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 517 <<<     >>> Versus 519

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 518

1 lm|unum exuta pedem|lm quia id agitur, ut et ista solvatur et inplicetur Aeneas.
2 lm|unum e. p.]|lm solent enim et resolutoria sacrificia ab aruspicibus fieri. et <ad> Iunonis Lucinae sacra non licet accedere, nisi solutis nodis.
3 lmn veste recincta|lm quia, ut supra diximus, in sacris nihil solet esse religatum, praecipue eius, quae amore vult solvi. sane flaminicae non licebat neque calceos, neque soleas morticinas habere: morticinae autem dicuntur quae de pecudibus sua sponte mortuis fiebant: neque supra genu succinctam esse, quod hic vult tangere 'unum exuta pedem vinclis in veste recincta' non sublata, sed summissa: nam sic est dictum 'recincta', ut resoluta, ut remissa.
Servius HOME

bav1646.238 bnf7959.139 bnf7960.106 bnf7962.42 bnf10307.301 med221.197 ubk206.160