monumenta.ch > Servius > 263 > 513
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 512 <<<     >>> Versus 514

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 513

1 lm|falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis|lm herbae enim aut pro lunae ratione tolluntur; aut in quas despumaverit luna, sicut Lucanus 'donec subpositas propius despumet in herbas' (Lucan. 6,506): nec omnes eodem modo: unde perite et 'aenis falcibus' dixit, quia aliae velluntur, aliae inciduntur: et 'ad lunam' non ad noctem, sed ad lunae observationem. 'pubentes' autem ideo, quia aliae siccae, aliae viridiores leguntur. et sciendum inter homines et herbas esse reciprocam translationem: sic enim 'pubentem herbam' dicimus, quemadmodum 'florem aetatis'.
Servius HOME

bav1646.237 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.42 bnf10307.301 med221.197 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik