monumenta.ch > Servius > 508
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 507 <<<     >>> Versus 509

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 508

1 lm|effigiemque toro locat|lm imaginem scilicet Aeneae, quia solent magi effigies eorum facere, propter quos carmen instituunt, ut in bucolicis 'limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit' et 'terque haec altaria circum effigiem duco'. Horatius 'lanea effigies erat, altera cerea'. et bene exprimitur amoris adfectus, quod etiam in morte amati imagini volebat esse coniuncta, ut paulo post 'natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem'.
2 lm|haud ignara futurlm id est memor suae dispositionis.
Servius HOME

bav1646.237 bnf7959.138 bnf7960.106 bnf7962.42 bnf10307.301 med221.196 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik